monumenta.ch > Beda Venerabilis > 34
Beda, De Temporum Ratione, XXXIII. Quibus in locis pares sint umbrae vel dies. <<<     >>> XXXV. De quatuor temporibus, elementis, humoribus.

CAPUT XXXIV. De quinque circulis mundi et subterraneo siderum meatu. [

BRID. ROMES. GLOSSAE.---Quinque circulis mundus dividitur, quorum distinctionibus quaedam partes temperie sua incoluntur, quaedam immanitate frigoris aut caloris inhabitabiles existunt. Primus est Septentrionalis, frigore inhabilitatis, cuius sidera nobis nunquam occidunt. Secundus solstitialis, a parte signiferi excelsissima nobis ad Septentrionalem versus, temperatus, habitabilis. Tertius aequinoctialis, medio ambitu signiferi orbis incedens, torridus, inhabitabilis. Quartus brumalis, a parte humillima signiferi ad Austrinum polum versus, temperatus, habitabilis. Quintus Australis, circa verticem Austrinum, qui terra tegitur frigore inhabitabilis. Tres autem medii circuli, inaequalitates temporum distinguunt, cum sol hunc solstitio, illum aequinoctio, tertium bruma teneat. Extremi enim semper sole carent. Unde et a Thyle insula unius diei navigatione ad Aquilonem mare congelatum venitur.

Isidorus in minori libello, quem scripsit ad Sisebutum regem: Solent enim philosophi inaequalitates temporum vel cursuum solis annuorum his distinguere vocabulis. Formatio mundi ita demonstratur; nam quemadmodum erigitur mundus in Septentrionalem plagam, ita declinatur in Australem. Caput autem quasi facies orientalis regio est; ultima pars Septentrionalis. Nam partes eius quatuor sunt. Prima pars mundi est Oriens, secunda meridiana, tertia Occidens, ultima vero atque extrema Septentrionalis. De qua Virgilius sic ait: Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur, Ceruleae et glacie concretae.

Et Lucanus sic ait: Mundi pars ima iacet, quam zona nivalis, Perpetuaeque premunt hiemes.

Item de quinque circulis mundi. In definitione autem mundi circulos aiunt philosophi quinque, quos Graeci parallelos, id est, zonas vocant, in quibus orbis terrae. Has Virgilius in Georgicis ostendit, dicens: Quinque tenent coelum zonae. Quae ideo zonae vel circuli appellantur, eo quod in circumductione sphaerae existunt. Sed fingamus eas in modum dexterae nostrae, ut pollex sit circulus arcticos frigore inhabitabilis. Secundus circulus therinos, temperatus, habitabilis. Medius circulus hisemerinos, torridus, inhabitabilis. Quartus circulus exemerinos, temperatus, habitabilis. Minimus circulus, antarcticos, frigidus, inhabitabilis. Horum primus Septentrionalis est, secundus solstitialis, tertius aequinoctialis, quartus hiemalis, quintus Australis de quibus Varro ita dicit: Et quinque aetherius zonis accingitur orbis, Ac vastant imas hiemes mediamque calores; Sic terrae extremas inter mediamque coluntur, Quam solis valido nunquam ut auferat igne (sic).

Quorum circulorum divisiones ideo zonae vel circuli appellantur, eo quod in circumductione sphaerae existunt.

Sed ideo aequinoctialis circulus inhabitabilis est, quia sol per medium coelum currens, nimium his locis facit fervorem, ita ut nec fruges ibi nascantur propter exustam terram, nec homines, propter nimium ardorem, habitare permittantur. At contra Septentrionalis et Australis circuli ibi coniuncti ideo non habitantur quia a cursu solis longe positi sunt, nimioque coeli frigore, ventorumque gelidis flatibus contabescunt. Solstitialis vero circulus, qui in Oriente inter Septentrionalem et aestivum est collocatus, vel iste qui in Occidente inter aestivum et Australem positus est, ideo temperati sunt, eo quod ex uno circulo frigus, ex altero calorem habeant. De quibus Virgilius ait: Has inter mediamque duae mortalibus aegris, Munere concessae divum

Sed qui proximi sunt aestivo circulo, ipsi sunt Aethiopes nimio calore perusti.

Isidorus in libro Etymologiarum tertio, capite vigesimo secundo: Arcticos appellatur, eo quod intra eum arctorum signa inclusa prospiciuntur, quae magis in ursarum speciem ficta, septentriones appellantur. Therinus tropicus idcirco dicitur, quia in eo circuiens sol Aquilonis finibus aestatem facit, et ultra eum circulum non transit, sed statim revertitur, et inde tropicus appellatur. Himerinos vel hismerinos, a latinis ideo aequinoctialis appellatur, eo quod sol cum ad eum orbem pervenerit, aequinoctium facit. Himerinos enim Latine dicitur dies atque nox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta prospicitur. Cimerinos tropicus sive exemerinos propterea hiemalis sive brumalis a Latinis appellatur, quod sol cum ad eum circulum pervenerit, hiemem his qui ad Aquilonem sunt facit, aestatem autem his qui ad Austri partes commorantur. Antarcticos vocatur, ex eo quod contrarius sit circulo quem arcticum nominamus. Quorum circulorum divisiones, talis demonstrat figura.

Septentrionalis arcticus. Frigore inhabitalis.

Solstitialis sive aestivalis. Terinos tropicus, temperatus, habitabilis.

Himerinos, sive hisemerinos, aequinoctialis, torridus, inhabitabilis.

Solstitialis, sive hiemalis, vel brumalis. Cimerinos, sive exemerinos, tropicus, temperatus, habitabilis.

Antarcticus Australis, frigore inhabitabilis.

Qui facit arcturum et Oriona et Hyadas, et interiora Austri. Graeco quippe eloquio ὑετὸς pluvia vocatur. Et Hyades nomen a pluviis acceperunt, quiaortae procul dubio imbres ferunt. Nec non et Oriona (sic), in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, suoque ortu tempestates excitant, et maria perturbant. Haec nomina stellarum dum in Scripturis legimus, vanis deliramentis poetarum assensum non praebeamus, qui falsis opinionibus vocabula ista in astris ex hominum nominibus. vel aliarum creaturarum vocabulis imposuerunt. Ita enim stellarum quarumdam gentilium sapientes nomina, sicut et dierum indiderunt. Quod vero eisdem nominibus sacra utitur Scriptura, non eorum idcirco vanas approbat fabulas; sed faciens ex rebus visibilibus invisibilium rerum figuras, ea nomina pro cognitione hominum ponit, quae late sunt cognita, ut quidquid incognitum significat, facilius per id quod est cognitum, humanis sensibus innotescat.

Qui extendit Aquilonem super vacuum. Gregorius: Aquilonis nomine in sacro eloquio appellari diabolus solet, qui ut torporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet, quae divini amoris gratia non replentur.

Arcturus ille est quem Latini septentrionalem dicunt, qui septem stellarum radiis fulgens in seipso revolutus rotatur; qui ideo plaustrum vocatur, quia in modum vehiculi volvitur, et modo tres ad summa levat, modo quatuor inclinat. Hic autem in coeli axe constitutus, semper versatur, et nunquam mergitur; sed dum in semetipso volvitur, nox finitur. Per arcturum hunc, id est, Septentrionem, Ecclesiam septenaria virtute fulgentem intelligimus. Nam sicut in axe coeli arcturus semper inclinatur, rursusque erigitur, ita Ecclesia diversis quidem adversitatibus humiliatur, sed mox consurgens, saepe et virtutibus elevatur; et sicut ex trib. et quatuor septenarius perficitur, ita Ecclesia ex fide Trinitatis et operationibus quatuor virtutum principalium consummatur; ex fide enim et operibus homo iustificatur. Neque enim vel Antipodarum ullatenus est fabulis accommodandus assensus, vel aliquis refert historicus vidisse, vel audisse, vel legisse se, qui meridianas in partes solem transierint hibernum, ita ut, eo post tergum relicto, transgressis Aethiopum fervoribus, temperatas ultra eos hinc calore, illinc rigore, atque mortalium habitabiles repererint sedes.

In libro de Civitate Dei decimo sexto, capite nono, sic dicit, scilicet Augustinus: Quod vero Antipodas esse fabulantur, id est, homines a contraria parte terrae, ubi sol oritur, quando occidit nobis, adversa pedibus nostris calcare vestigia nulla ratione credendum est, neque ulla hoc historica cognitione didicisse se affirmant, sed quasi ratiocinando coniectant, eo quod intra convexa coeli terra suspensa sit, eumdemque locum mundus habeat et infimum et medium. Et ex hoc opinantur alteram partem terrae, quae infra est, habitatione hominum carere non posse. Nec attendunt, etiamsi figura conglobata et rotunda mundus esse credatur, sive aliqua ratione monstretur, non tamen esse consequens ut etiam ex illa parte ab aquarum congerie nuda sit terra. Deinde etiamsi nuda sit, neque hoc statim necesse est ut homines habeat, quomodo nullo modo scriptura ista mentitur, quae narratis praeteritis facit fidem, eo quod eius praedicta complentur. Nimisque absurdum est ut dicatur aliquos homines ex hac in illam partem Oceani immensitate traiecta navigare et pervenire potuisse, ut etiam illis ex illo uno primo homine genus institueretur humanum.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Sane quoniam de temporibus loquentes. Sunt quinque circuli in sphaera κρικώτῃ, seu (ut recentiores vocant) meteriali, παραλληλοι, de quibus, tametsi apud alios passim sit obvium, voluit tamen isto loco, ut Beda vel a quolibet intelligatur, hos pauci, exponere. Quinque igitur pingantur, non quidem quod non plures sint, sed quod plures ponere supervacaneum est: horum a sole describuntur tres, duo reliqui a stellis. Intelligendum est enim, circumacta sphaera, omnem notam describere circulum: qui a sole describuntur sunt aequator, circulus brumalis, et circulus solstitialis; facit enim sol in tribus coeli partibus quatuor discrimina diligenter studiosis annotanda. Nam cum est a nobis versus Austrum remotissimus, quod fit circa nonas Decembres, nec enim difficile est animadvertere quam sit tunc sol procul (in meridie semper intelligo) a nostro vertice digressus, eo, inquam, die circulum describit ex mundi circumactu, a quo postridie iterum incipit ascendere, ac vertere sese ad nos; propterea circulus ille tropicus dicitur, quod ab eo loco sol semper revertitur. Graecis τροπὴ χειμέρινος dicitur, id est, versio hiberna: eum diem vocant Latini brumam, quasi, ut Nonius annotavit, βραχὺ ἦμαρ, id est, brevem diem. Propterea a nostris circulus brumalis vocatur, et fit existente sole in prima parte Capricorni, unde et circulus capricorni dicitur. Deinde post dies nonaginta, medium mundi obtinet, ubi describit circulum aequinoctialem, quo die in qualibet regione dies et noctes sunt pares. Post hanc metam quotidie sol vicinior Septentrionibus redditur, usque ad solstitium, quo die describitur tertius parallelus, qui solstitialis dicitur, Graece τροπὴ θέρινος, id est, versio aestiva significantius dicitur, Germanice quoque eadem ratione, des sommersche son vuendte. Fit quoque in prima Cancri parte, unde et tropicus Cancri seu circulus Cancri dicitur. Universum id quod extremis circulis et medio continetur, torridazona apud scriptores dicitur, regiones enim his coeli locis subiectae perpetuo aestu vexantur. Restant duo alii circuli paralleli circa polos mundi ducti intra quos stellae quae continentur nunquam occidunt, qui describuntur non omnibus eodem modo; nam in Graecia describitur a posteriore pede Ursae maioris, Coloniae a lyra seu fidicula. Sed alii hos circulos non a stellis, sed a polis signiferi ducunt qui in quolibet tractu sunt pares; sed hi qui describuntur a stellis nunquam occidentibus, pro climatum diversitate variant; abeuntibus enim ad Austrum, fiunt angustiores, ad Septentrionem ampliores: dicuntur ab Aristotele hi circuli semper apparentes. Horum unus circa polum arcticum Septentrionalis dicitur vel arcticus, alter qui huic sub terra ad Austrum respondet, antarcticus. Tractus, qui inter hos circulos et torridam zonam sunt dicuntur zonae temperatae, quarum una nostra est, altera antichthonum; quae sub circulis polaribus iacent, sunt intemperate frigidae. Docet autem hoc subiecta figura.

Divisio est mundi per zonas, cui hoc loco ascriptae sunt litterae A B C D. Quomodo vero ducantur lineae inter litteras, vides; nam spatia duo adversa sibi, id est, a C in I septentrionem, et a D in E austrum intelliguntur prima [Forte bruma] obriguisse perpetua, siquidem id ostendunt lineae ab I in G, et ab F in E; inter hos extremos circulos et medium sunt duae mortalibus concessae, ab I scilicet in N, et ab F in L; ab his quoque ducuntur lineae ostendentes zonas ab N in M, et ab L in K. Nam inter I et N aestiva, inter L et F hiemalis constat, quae utraque altrinsecus et frigoris et caloris temperie gaudent, quoniam ab N in L semper sole rubet, et in altera quoque minore, qui maiore continentur quinque zonis, terrae superiacent quinque zonae coeli, quae distinguuntur litteris O P Q R, quibus sic dividitur, atque magnis orbis litteris A B C D. Ex his igitur constat singulas terrae partes, a singulis coeli partibus super verticem suum positis qualitatem mutuari.

Unde fit in anno solari arcturus Orion, etc. Singuli planetarum orbes contra coelum ab occasu in exortum moventur, unde dum ipsi integrum coeli circulum absolvunt, semel minus quam ipsum firmamentum terram circumiverunt. Itaque cum Saturnus tricenis unum circuitum perdiderit, sol singulis annis (quotidie enim it contra coelum unam partem) luna viginti septem diebus et triente semel minus quam ipsum firmamentum circa mundum versa est: quod nisi esset in sole, toto anno eisdem horis eadem nobis orirentur sidera, sed diversum observamus; nam Orion aliquando media nocte, aliquando vesperi, aliquando diluculo exoritur.

Arcturus. Arcturus, stella est primae claritatis intra pedes Bootae. Orion magnitudine (inquit Aristoteles) et multitudine stellarum sidus maximum est, vulgo quoque notum, propter asterismi claritatem. Canis inter Galaxiam et Orionis pedes est collocatus, cuius ea quae in ore ponitur canicula vocatur, Sirius autem a Graecis propter siccitatem, quae est dum hoc astrum cum sole exoritur.

Neque enim Antipodarum. Antipodae, seu Antipodes (utroque enim modo Latini possunt inflectere, teste Prisciano) a Lactantio et Augustino negantur. Verum his a recentioribus satis est responsum. Si enim propterea putarint non esse, quod ex adverso in altera parte coeli, eadem non sit mundi figura quae apud nos, mundum negant esse rotundum; atqui hoc iam a multis satis est demonstratum. Si ob id, quod in ea parte orbis crediderint non esse homines, sed maria, aut inculta loca, navigationibus id nunc deprehensum est.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Sane quoniam de temporibus loquentes necesse habuimus aliquoties aequinoctialis, vel solstitialis, vel brumalis, meminisse circuli, vel zonae, de iis paulo latius dicendum putavimus. Solent enim philosophi inaequalitates temporum, vel [C, cursum solis annuum.] cursuum solis annuorum, iis distinguere vocabulis, ut aequinoctialem vocent zonam, vel circulum, illam coeli regionem, qua sol circa aequinoctia; solstitialem, qua circa solstitium; brumalem, qua in hyeme mundum consuevit ambire.
2 Circuli autem vel zonae vocantur ex eo quod circuitu solis efficiuntur, e quibus aequinoctialis, quae media est zona, aequali spatio terras super subtusque circumflectitur, at solstitialis tam parum spatii sub terris quam brumalis, agit super terras. Itemque brumalis, qui super terras angustus est, tantam habet amplitudinem circuitus sub terra, quantam solstitialis supra terram, quia nimirum sol in aequinoctio tantum spatii noctu sub terris quantum interdiu super terras exigit, tanto utique discrimine sub Boreas partes occultus quanto visus iter suum deflectens ad Austros.
3 Porro in bruma tantum sub terrae inferiora longe lateque circumfertur quantum in solstitia supra terram edita longo latoque circumlabitur flexu. Similiter aestivo, id est, solstitiali, decurrens in circulo, tam brevem sub aquilonia terrae loca noctu facit digressum quam super meridiana eius loca diebus hybernis brevem facit ascensum. Sicut enim quaelibet anni vertentis nox illam habet longitudinem quam ante VI menses habuit, et post VI menses habitura est dies, ita omni nocte sol tantum agit iter sub terra, quantum ante VI menses egit, et post VI menses acturus est super terram; et tantum nunc noctu ad Aquilonem, quantum tunc interdiu gyrans ad meridiem.
4 Sed et stellae omnes, expleto VI mensium curriculo, illam coeli plagam interdiu, quam noctu antea lustrando, circumeunt, eandem replicato totidem mensium tempore repetentes, solitis noctu transigunt excubiis, tanto latiorem quaeque sub terris quanto angustiorem supra, itemque tanto breviorem subtus quanto productiorem supra terras cursum peragentes.
5 Unde fit ut in anno solari, Arcturus, Orion, et canis, sed et lacteus circulus, caeteraque militia coeli una vice plus terrae orbem quam sol ipse circumeat. Extra hos sane circulos solis tres, duos utrobique circulos, Septentrionalem ponunt et Australem: quorum Septentrionalis semper nostris visibus apparens, non solis, sed Arcturi, et quae circa eum sunt stellarum ambitu conficitur; et quia vicinitate caret solis, frigidus esse non cessat. Cui similis est Australis, et ipse ob longinquitatem solis gelidus, obque terrae obiectum nobis semper absconditus.
6 De quo utroque in Dei laude dicitur: Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas, et interiora Austri. Et alibi: Qui extendit Aquilonem super vacuum. Meminit horum et Poeta: Quinque tenent coelum zonae, quarum una corusco Semper sole rubens, et torrida semper ab igni.
7 Ipsa est aequinoctialis, quam quia semper sol aut praesens, aut hinc vel inde vicinus illustrat, nimirum subiecta terrarum exusta flammis et cremata, cominus vapore torrentur. Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur Cerulea glacie concretae, atque imbribus atris.
8 Septentrionalem dicit et Australem, quibus subiecta omnia, ob solis molliorumque siderum absentiam, infesta rigore et gelu premuntur aeterno, teste ipso mari congelato, quod ab insula Thule diei unius navigatione distat ad Boream. Has inter mediamque duae mortalibus aegris Munere concessae divum.
9 Solstitialem et brumalem significat, quae vicina utrinque ferventis et gelidarum sunt vi temperatae; ideoque ambas dicunt habitabiles, id est, habitationi habiles, et nec frigoris immanitate, nec caloris mortalium a se repellentes accessum, quamvis unam solummodo probare possunt habitatam. Neque enim vel Antipodarum ullatenus est fabulis accommodandus assensus, vel aliquis refert Historicus vidisse, vel audisse, vel legisse se, qui meridianas in partes solem transierunt hybernum, ita ut eo post tergum relicto, transgressis Aethiopum fervoribus, temperatas ultra eos hinc calore, illinc rigore, atque habitabiles mortalium repererint sedes.
10 Denique solertissimus naturalium inquisitor Plinius Secundus qui non negat terram, etsi sit figurae pineae nucis, nihilominus undique incoli, vide quid de iis scribens zonis dicat. 'Circa, inquit, duae tantum inter exustam et rigentes temperantur, eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium sideris. Facillimum sane harum zonarum dant exemplum, qui gelidissimo hiemis rigore ad focum oblongo schemate factum sese calefaciunt, ubi ignis ipse quasi media zona, et proxima quaeque illi prorsus intangibilia sunt ob ardorem; quae vero sunt longius a flammis hinc vel inde remota communi frigore torpent.
11 Porro quae inter haec utrinque temperata sunt, et ad calefaciendum accommoda, sive ex una, sive ex utraque ignis parte stare voluerint, qui hunc sibi algidae noctis in tenebris sub divo ad lucem fotumque pararunt. Qui si circumire ignis in modum solis posset, quinque nimirum circulos redderet; quia vero stat, lineas quinque facit, unam in medio fervidam, duas circum gelidas, totidem inter has temperatas.



Beda, De Temporum Ratione, XXXIII. Quibus in locis pares sint umbrae vel dies. <<<     >>> XXXV. De quatuor temporibus, elementis, humoribus.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 34